Ritus Exorcizandi Obsessos a Daemonio

SACERDOS ab Ordinario delegatus, rite confessus, aut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri possit, Sanctissimo Missæ sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si sit periculum, eum, se et astantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias ordinarias usque ad Preces exclusive. Postem dicat:
Ant. Ne reminiscáris, Dómini, delicta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

Pater noster secreto usque ad

V. Et ne nos ind√ļcas in tentati√≥nem.
R. Sed líbera nos a malo.

Psalmus 53

Deus, in nómine tuo salvum me fac,
et virt√ļte tua age causam meam.

Deus, audi oratiónem meam;
áuribus pércipe verba oris mei.

Nam supérbi insurréxunt contra me, et violénti quasiérunt vitam meam;
non proposuérunt Deum ante óculos suos.

Ecce, Deus √°djuvat me,
óminus susténtat vitam meam.

Retórque malum in adversários meos,
et pro fidelitáte tua déstrue ilos.

Volunt√°rie sacrific√°bo tibi,
celebrábo nomen tuum, Dómine, quia bonum est.

Nam ex omni tribulatióne eripuit me,
et inim√≠cos meos conf√ļsos vidit √≥culos meus.

Glória Patri.

V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam).
R. Deus meus, sper√°ntem in te.

V. Esto ei, D√≥mini, turris fortit√ļdinis.
R. A fácie inimíci.

V. Nihil proficiat inimicus in eo (ea).
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.

V. Mitte ei, Dómine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuére eum (ea)

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

DEUS, cui pr√≥prium est miser√©ri semper et p√°rcere: s√ļscipe deprecati√≥nem nostram; ut hunc f√°mulum tuum, quem (hanc f√°mulam tuam, quam) delict√≥rum cat√©na constr√≠ngit, miser√°tio tu√¶ piet√°tis clem√©nter abs√≥lvat.

D√ďMINE sancte, Pater omn√≠potens, √¶t√©rne Deus, Pater D√≥mini nostri Jesu Christi, qui illum r√©fugam tyr√°nnum et ap√≥statam geh√©nnae √≠gnibus deput√°sti, quique Unig√©nitum tuum in hunc mundum mis√≠sti, ut illum rugi√©ntem cont√©ret: vel√≥citer att√©ndem acc√©lera, ut er√≠pias h√≥minem ad im√°ginem et similit√ļdinem tuam cre√°tum, a ru√≠na et d√¶m√≥nio meridi√°no. Da, D√≥mine, terr√≥rem tuum super b√©stiam, qu√¶ ext√©rminat vineam tuam. Da fid√ļciam servis tuis contra nequ√≠ssimum drac√≥nem pugn√°re fort√≠ssime, ne cont√©mnat sper√°ntes in te, et ne dicat, sicut in Phara√≥ne, qui jam dixit: Deum non novi, nec Isra√ęl dim√≠tto. Urgeat illum d√©xtera tua potens disc√©dere a f√°mulo tuo N. (a f√°mula tua N.) +, ne di√ļtius pr√¶s√ļmat capt√≠vum ten√©re, quem tu ad im√°ginem tuam f√°cere dign√°tus es, et in F√≠lio tuo redem√≠sti: Qui tecum vivit et regnat in unit√°te Sp√≠ritus Sancti Deus, per √≥mnia s√¶cula s√¶cul√≥rum.

Amen.

Deinde praecipiat daemoni hunc in modum:

PRAEC√ćPIO tibi, quic√ļmque es, sp√≠ritus imm√ļnde, et √≥mnibus s√≥ciis tuis hunc dei f√°mulum (hanc dei f√°mulam) obsid√©ntibus: ut per myst√©ria incarnati√≥nis, passi√≥nis, resurrecti√≥nis et ascensi√≥nis D√≥mini nostri Jesu Christi, per missi√≥nem Sp√≠ritus Sancti, et per adv√©ntum ej√ļsdem D√≥mini nostri ad judicium, dicas mihi nomen tuum, die et horam √©xitus tui, cum √°liquo signo: et ut mihi Dei min√≠stro licet ind√≠gno, prorsus in √≥mnibus ob√©dias: neque hanc creat√ļram Dei, vel circunst√°ntes, aut e√≥rum bona ullo modo off√©ndas.

Deinde legantur super obsessum haec Evangelis, vel saltem unum.

L√©ctio sancti Evang√©lii sec√ļndum Jo√°nnem.

Hæc dicens, signat se et obsessum in fronte, ore et pectore.

In princípio erat Verbum, etc ut supra.

L√©ctio sancti Evang√©lii sec√ļndum Marcum
(Marc. 16:15-18)

IN ILLO t√©mpore: Dixit Jesus disc√≠pulis suis: E√ļntes in mundum univ√©rsum, pr√¶dic√°te Evang√©lium omni creat√ļr√¶. Qui cred√≠derit, et baptiz√°tus fu√©rit, salvus erit: qui vero non cred√≠derit, condemn√°bitur. Signa autem eos, qui cred√≠derint, h√¶c sequ√©ntur: In n√≥mine meo d√¶m√≥nia ej√≠cient: linguis loqu√©ntur novis: serp√©ntes tollent: et si mort√≠ferum quid b√≠berint, non eius noc√©bit: super aegros manus imp√≥nent, et bene hab√©bunt.

L√©ctio sancti Evang√©lii sec√ļndum Lucam
(Luc. 10:17-20)

IN ILLO t√©mpore: Rev√©rsi sunt septuag√≠nta duo cum g√°udio, d√≠centes at Jesum: D√≥mine, √©tiam d√¶m√≥nia subjici√ļntur n√≥bis in n√≥mine tuo. Et ait illis: Vid√©bant s√°tanam sicut fulgur de c√¶lo cad√©ntem. Ecci dedi vobis potest√°tem calc√°ndi supra serp√©ntes, et scorpi√≥nes, et super omnem virt√ļtem inim√≠ci: et nihil vobis noc√©bit. Verumtamen in hoc nol√≠te gaud√©re, quia sp√≠ritus vobis subjici√ļntur: gaud√©te autem, quod n√≥mina vestra scripta sunt in c√¶lis.

L√©ctio sancti Evang√©lii sec√ļndum Lucam
(Luc. 11:14-22)

IN ILLO t√©mpore: Erat Jesus ej√≠ciens daem√≥nium, et illud erat mutum. Et cum ejec√≠sset daem√≥nium, loc√ļtus est mutus, et admir√°t√¶ sunt turb√¶. Quidam autem ex eis dix√©runt: In Be√©lzebub pr√≠ncipe d√¶m√≥niorum √©jicit d√¶m√≥nia. Et √°lii tent√°ntes, signum de c√¶lo qu√¶r√©bant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitati√≥nes e√≥rum, dixit eis: Omne regnum in se√≠psum div√≠sum desol√°bitur, et domu supra domum cadet. Si autem et s√°tanas in se√≠psum div√≠sus est, qu√≥modo stabit regnum eius? Quia d√≠citis, in Be√©lzebub ej√≠cio d√¶m√≥nia. Si autem ego in Be√©lzebub ej√≠cio d√¶m√≥nia, filii vestri in quo ej√≠ciunt? Ideo ipsi j√ļdices vestri erunt. Porro si in d√≠gito Dei ej√≠cio d√¶m√≥nia: prof√©cto perv√©nit in vos regnum dei. Cum fortis arm√°tus cust√≥dit √°trium suum, in pace sunt ea, qu√¶ p√≥ssidet. Si autem f√≥rtior eo superv√©niens v√≠cerit eum, univ√©rsa arma ejus √°uferet, in quibus confid√©bat, et sp√≥lia ejus distribuet.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

OMN√ćPOTENS D√≥mine, Verbum dei Patris, Christe Jesu, Deus et D√≥minus univ√©rs√¶ creat√ļr√¶: qui sanctis Ap√≥stolis tuis ded√≠sti potest√°tem calc√°ndi super serp√©ntes et scorpi√≥nes: qui inter c√©tera mirab√≠lium tu√≥rum pr√¶c√©pta dign√°tus es d√≠cere: D√¶mones effug√°te: cujus virt√ļte motus tamquam fulgur de c√¶lo s√°tanas c√©cidit: tuum sanctum nomen cum tim√≥re et trem√≥re suppl√≠citer d√©precor, ut indign√≠ssimo mihi servo tuo, data v√©nia √≥mnium delict√≥rum me√≥rum, constantem fidem, et potest√°tem don√°re dign√©ris, ut hunc crud√©lem d√¶monem, br√°cchii tui sancti mun√≠tus pot√©ntia, fid√©liter et sec√ļrus aggr√©diar: per te, Jesu Christe, D√≥mine Deus noster, qui vent√ļrus es judic√°re vivos et m√≥rtuos, et s√¶culum per ignem.

Amen.

Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolæ collo ejus, et dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quae sequuntur:

V. Ecce Crucem D√≥mini, f√ļgite, partes adv√©rs√¶.
R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

Deus, et Pater D√≥mini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et clem√©ntiam tuam supplex exp√≥sco: ut adv√©rsus hunc, et omnem imm√ļndum sp√≠ritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium pr√¶st√°re dign√©ris. Per e√ļmdem D√≥minum.

Amen.

Exorcismus

EXORCIZO te, immund√≠ssime sp√≠ritus, omnis inc√ļrsio advers√°rii, omne phantasma, omnis l√©gio, in n√≥mine D√≥mini nostri Jesu+Christi eradic√°re, et effug√°re ab hoc pl√°smate Dei +. Ipse tibi √≠mperat, qui te de sup√©rnis c√¶ael√≥rum in inferi√≥ra terr√¶ dem√©rgi pr√¶c√©pit. Ipse tibi √≠mperat, qui mari, ventis et tempest√°tibus imper√°vit. Audi ergo, et time, s√°tana, inimice fidei, hostis g√©neris hum√°ni, mortis add√ļctor, vit√¶ raptor, just√≠ti√¶ declin√°tor, mal√≥rum radix, fomes viti√≥rum, sed√ļctor h√≥minum, pr√≥ditur g√©ntium, incit√°tor inv√≠di√¶, origo avariti√¶, causa disc√≥rdi√¶, excit√°tor dol√≥rum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum D√≥minum vias tuas p√©rdere? Illum m√©tue, qui in Isaac immol√°tus est, in Joseph ven√ļndatus, in agno occ√≠sus, in h√≥mine crucifixus, deinde inf√©rni triumph√°tor fuit. Sequentes crucis fiat in fronte obsessi. Rec√©de ergo in n√≥mine Patris +, et F√≠lii +, et Sp√≠ritus + Sancti: da locum Spir√≠tui Sancto, per hoc signum sanct√¶ + Crucis Jesu Christi D√≥mini nostri: Qui cum Patre et e√≥dem Sp√≠ritu Sancto vivit et regnat Deus, per √≥mnia s√¶cula s√¶cul√≥rum.

Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

DEUS, c√≥nditor et def√©nsor g√©neris hum√°ni, qui h√≥mine, ad im√°ginem tuam form√°sti: r√©spice super hunc f√°mulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., qu√¶) dolis imm√ļndi sp√≠ritus app√©titur, quem vetus advers√°rius, ant√≠quus hostis terr√¶, form√≠dinis horr√≥re circ√ļnvolat, et sensum mentis hum√°nae stup√≥re def√≠git, terr√≥re cont√ļrbat, et metu tr√©pidi tim√≥ris ex√°gitat. Repp√©le, D√≥mini, virt√ļtem di√°boli, fallac√©sque ejus ins√≠dias √°move: procul √≠mpius tent√°tor auf√ļgiat: sit n√≥minis tui signo + (in fronte) f√°mulus tuus mun√≠tus (f√°mula tua mun√≠ta) et in √°nimo tutus (-a) et c√≥rpore. (Tres cruces sequentes fiant in pectori d√¶moniaci).Tu p√©ctoris + hujus int√©rna cust√≥dias. Tu v√≠scera + regas. Tu + cor confirmes. In √°nima adversatr√≠cis potest√°tis tentam√©nta evan√©scant. Da, D√≥mini, ad hanc invocati√≥nem sanct√≠ssime n√≥minis tui gr√°tiam, ut, qui huc√ļsque terr√©bat, t√©rritus auf√ļgiat, et victus absc√©dat, tib√≠que possit hic f√°mulus tuus (h√¶c f√°mula tua) et corde firm√°tus (-a) et mente sinc√©rus (a), d√©bitum pr√¶b√©re famul√°tum. Per D√≥minum.

Amen.

Exorcismus

ADJ√öRO TE, serpens ant√≠que, per j√ļdicem viv√≥rum et mortu√≥rum, per fact√≥rem tuum, per fact√≥rem mundi, per eum, qui habet potest√°tem mitt√©ndi te in geh√©nnam, ut ab hoc f√°mulo Dei N., qui (ab hac f√°mula Dei N., qu√¶) ad Eccl√©si√¶ sinum rec√ļrrit, cum metu, et ex√©rcito fur√≥ris tui fest√≠nus disc√©das. Adj√ļro te √≠terum + (in fronte), non mea infirmit√°te, sed virt√ļte Sp√≠ritus Sancti, ut √©xeas ab hoc f√°mulo Dei N., quem (ab hac f√°mula Dei N., quam) omn√≠potens Deus ad im√°ginem suam fecit. Cede √≠gitur, cede non mihi, sed min√≠stro Christi. Illius enim te urges pot√©stas, qui te Cruci su√¶ subjug√°vit. Ill√≠us br√°chium contrem√≠sce, qui, dev√≠ctis gem√≠tibus inf√©rni, √°nimas ad lucem perd√ļxit. Sit tibi terror corpus h√≥minis + (in pectore), sit tibi formido im√°go Dei + (in fronte). Non res√≠stas nec mor√©ris disc√©dere ad h√≥mine isto, quoniam compl√°cuit disc√©dere ab h√≥mine isto, qu√≥niam compl√°cuit Christo in h√≥mine habit√°re. Et ne contemn√©ndum putes, dum me peccat√≥rem nimis esse cogn√≥scis. Imperat tibi Deus +. Imperat tibi maj√©stas Christi +. Imperat tibi Deus Pater +, √≠mperat tibi Deus F√≠lius +, √≠mperat tibi Deus Sp√≠ritus Sanctus +. Imperat tibi sacramentum crucis +. Imperat tibi fides sanct√≥rum Apostol√≥rum Petri et Pauli, et ceter√≥rum Sanct√≥rum +. Imperat tibi M√°rtyrum sanguis +. Imperat tibi contin√©ntia Confess√≥rum +. Imperat tibia pia Sanct√≥rum et Sanct√°rum √≥mnio interc√©ssio +. Imperat tibi christi√°n√¶ fidei misteri√≥rum virtus +. Exi ergo, transgr√©ssor. Exi, sed√ļctor, plene omni dolo et fall√°cia, virt√ļtis inimici, innoc√©ntium persec√ļtor. Da locum, dir√≠ssime, da locum, impi√≠ssime, da locum Christo, in quo nihil inven√≠sti de op√©ribus tuis: qui te spoli√°vit, qui regnum tuum destr√ļxit, qui te victum lig√°vit, et vasa tua dir√≠puit: qui te proj√©cit in t√©nebras exteri√≥res, ubi tibi cum min√≠stris tuis √©rit pr√¶paratus int√©ritus. Sed quid trucul√©ntis renit√©ris? Quid temer√°ri e detr√©ctas? Reus es omnipot√©nti Deo, cujus st√°tua transgressus es. Reus es F√≠lio ejus Jesu Christo D√≥mino nostro, quem tent√°re ausus es, et crucif√≠gere pr√¶sumps√≠sti. Reus es hum√°no g√©neri, cui tuis persuasi√≥nibus mortis ven√©num propin√°sti.

Adjuro ergo te, draco nequ√≠ssime, in n√≥mine Agni + immacul√°ti, qui ambul√°vit super √°spidem et basiliscum, qui conculc√°vit le√≥nem et drac√≥nem, ut disc√©das ab hoc h√≥mine + (fiat signum crucis in fronte), disc√©das ab Eccl√©sia Dei + (fiat signum crucis super circunstantes): contrem√≠sce, et √©ffuge, invoc√°to n√≥mini D√≥mini ill√≠us, quem √≠nferi tremunt: cui virt√ļtes c√¶l√≥rum, et Potest√°tes, et Dominati√≥nes subj√©ct√¶ sunt: quem Ch√©rubim et S√©rphim indef√©ssis v√≥cibus laudant, d√≠centes: Sanctus, sanctus, sanctus D√≥minus Deus S√°baoth. Imperat tibi Verbum + caro factum. Imperat tibi natus + ex V√≠rgine. Imperat tibi Jesus +Nazar√©nus, qui te, cum disc√≠pulos ejus cont√©mneres, el√≠sum atque prostr√°tum ex√≠re pr√¶c√©pit ab h√≥mine: quo pr√¶s√©nte, cum te ab h√≥mine separ√°sset, nec porc√≥rum gregem √≠ngredi pr√¶sum√©bas. Rec√©de ergo nunc adjur√°tus in n√≥mine ejus + ab h√≥mine, quem ipse plasm√°vit. Durum est tibi velle res√≠stere +. Durum est tibi contra st√≠mulum calcitr√°re +. Quia quanto t√°rdius exis, tanto magis tibi suppl√≠cium crescit, quia non h√≥mines cont√©mnis, sed illum, qui domin√°tur viv√≥rum et mortu√≥rum: Qui vent√ļrus est judic√°re vivos et m√≥rtuos, et s√¶culum per ignem.

Amen.

V. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spírito tuo.

Orémus Oratio

Deus c√¶li, Deus terr√¶, deus Angel√≥rum, Deus Archangel√≥rum, deus Prophet√°rum, Deus Apostol√≥rum, Deus M√°rtyrum, Deus V√≠rginium, Deus, qui potest√°tem habes don√°re vitam post mortem, r√©quiem post lab√≥rem: quia non est √°lius Deus pr√¶ter te, nec esse p√≥terit verus, nisi tu, Cre√°tor c√¶li et terrae, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; hum√≠liter majest√°ti gl√≥ri√¶ tu√¶ s√ļpplico, ut hunc f√°mulum tuum (hanc f√°mulam tuam) de imm√ļndis sp√≠ritibus liber√°re dign√©ris. Per Christum D√≥minum nostrum.

Amen.

Exorcismus

ADJ√öRO ergo te, omnis immund√≠ssime sp√≠ritus, omne phant√°sma, omnis inc√ļrsio s√°tan√¶, in n√≥mini Jesu Christi + Nazar√©ni, qui post lav√°crum Jo√°nnis in des√©rtum ductus est, et te in tuis s√©dibus vicit: ut, quem ille de limo terr√¶ ad hon√≥rem glori√¶ su√¶ form√°vit, tu d√©sinas impugn√°re: et in h√≥mine miser√°bili non hum√°nam fragilit√°tem, sed im√°ginem omnipot√©ntis Dei contrem√≠scas. Cede ergo Deo +, qui te , et mal√≠tiam tuam in Phara√≥ne, et in ex√©rcitu ejus per Moysen servum suum in ab√Ĺssum dem√©rsit. Cede Deo +, qui te per fidel√≠ssimum servum suum David de rege Saule spiritu√°libus c√°nticis pulsus fug√°vit. Cede Deo +, qui te in Juda Iscari√≥ti prodit√≥re damn√°vit. Ille enim te div√≠nis + verb√©ribus tangit, in cujus consp√©ctu cum tuis legi√≥nibus tremens et clamans dix√≠sti: Quid nobis es tibi, Jesu, Fili Dei alt√≠ssii? Ven√≠sti huc ante tempus torqu√©re nos? Ille te perp√©tuis flammis urget, qui in fine t√©mporum dict√ļrus est impi√©s: Disc√©dite a me, maled√≠cti, in ignem √¶t√©rnum, qui par√°tus est di√°bolo et √°ngelis ejus. Tibi enim, √≠mpie, et √°ngelis tuis vermes erunt, qui nunquam mori√©ntur. Tibi, et √°ngelis tuis inextingu√≠bile pr√¶par√°tur incendium: quia tu es pr√≠nceps maled√≠cte homic√≠dii, tu auctor inc√©stus, tu sacrileg√≥rum caput, tu acti√≥num pessim√°rum magister, tu h√¶retic√≥rum doctor, tu tortius obsc¬£nitatis inv√©ntor. Exi ergo +, √≠mpie, exi +, sceler√°te, exi cum omni fall√°cia tua: quia h√≥minem templum suum esse v√≥luit Deus. Sed quid di√ļtius mor√°ris hic? Da hon√≥rem Deo Patri + omnipot√©nti, cui omne genu fl√©ctitur. Da locum D√≥mino Jesu + Christo, qui pro h√≥mine s√°nguinem suum sacrat√≠ssimum fudit. Da locum Sp√≠ritui + Sancto, qui per be√°tum Ap√≥stolum suum Petrum te manif√©ste stravit in Sim√≥ne mago; qui fall√°ciam tuam in Anan√≠a et Saph√≠ra condemn√°vit; qui te in Her√≥de rege hon√≥rem Deo non dante perc√ļssit; qui te in mago Elyma per Ap√≥stolum suum Paulum c√¶cit√°tis cal√≠gine p√©rdidit, et per e√ļndem de Pythonissa verbo √≠mperans ex√≠re pr√¶c√©pit. Disc√©de ergo nunc +, disc√©de +, sed√ļctor. Tibi er√©mus sedes est. Tibi habit√°tio serpens est: humili√°re, et prost√©rnere. Jam non est diff√©rendi tempus. Ecce enim domin√°tor D√≥minus pr√≥ximat cito, et ignis ard√©bit ante ipsum, et pr√¶c√©det, et inflamm√°bit in circ√ļitu inim√≠cus ejus. Si enim h√≥mines fef√©lleris. Deum non p√≥teris irrid√©re. Ille te ej√©cit, cujus √≥culis nihil occ√ļltum est. Ille te exp√©llit, cujus virt√ļti univ√©rsa subj√©cta sunt. Ille te excl√ļdit, qui tibi, et √°ngels tuis pr√¶par√°vit √¶t√©rnam geh√©nnam; de cujos ore ex√≠bit gl√°dius ac√ļtus: Qui vent√ļrus est judic√°re vivos et m√≥rtuos et s√¶culum per ignem.

Amen.

Prædicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.

Juvabi praeterea plurimum super obsessum sæpe repetere Pater noster, Ave Maria et Credo, atque hæc, quæ infra notantur, devote dicere.

Canticum Magníficat, ut supra; in fine Glória Patri.

Canticum Benedíctus, ut supra: in fine Glória Patri.

SymbolUM ATHANASIANUM

Quic√ļmque vult salvus esse,
ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem:
Quam nisi quisqui íntegram inviolatámque serváverit,
absque d√ļbio in √¶t√©rnum per√≠bit.
Fides autem cathólica hæc est:
ut unum Deum in Trinitátem in unitáte venerémur.
Neque confundéntes persónas,
neque subst√°ntiam separ√°ntes.
Alia est enim persóna Patris, ália Fílii,
ália Spíritus Sancti:
Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas,
æquális glória, coætérna majéstas.
Qualis Pater, talis Fílius,
talis Spíritus Sanctus.
Incre√°tus Pater, incre√°tus Filius,
increátus Spíritus Sanctus.
Imménsus Pater, imménsus Fílius,
imménsus Spíritus Sanctus.
ætérnus Pater, ætérnus Fílius,
ætérnus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres ætérni,
sed unus ætérnus.
Sicut non tres increáti, nec tres imménsi,
sed unus increátus, et unus imménsus.
Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius,
omnípotens Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipoténtes,
sed unus omnípotens.
Ita Deus Pater, Deus Fílius,
Deus Spíritus Sanctus.
Et tamen non tres Dómini:
sed unus est Dóminus.
Quia, sicut singillátim unamquánque persónam Deum ac
Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur:
ita tres Deos aut dóminus dícere cathólica religióne prohibémur.
Pater a nullo est factus:
nec creátus, nec génitus.
Fílius a Patre solo est:
non factus, nec creátus, sed génitus.
Spíritus Sanctus a Patre et Fílio:
non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Fílii:
unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti.
Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus:
sed totæ tres persónæ coaetérnæ sibi sunt et coæquáles.
Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est,
et √ļnitas in Trinit√°te, et Tr√≠nitas in unit√°te vener√°nda sit.
Qui vult ergo salvus esse,
ita de Trinitáte séntiat.
Sed necess√°rium est ad √¶t√©rnam sal√ļtem,
ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat.
Est ergo fides recta, ut cred√°mus et confite√°mur,
quia Dóminus noster Jesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est.
Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus: et homo est
ex substántia matris in sæculu natus.
Perfectus Deus, perféctus homo:
ex ánima rationále et humana carne subsístens.
√¶qu√°lia Patri sec√ļndum divinit√°tem:
minor Patre sec√ļndum humanit√°tem.
Qui, licet Deus sit et homo,
non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversióne divinitátis in carnem;
sed assumptióne humanitátis in Deum.
Unus omníno, non confusióne substántiæ,
sed unitáte persónæ.
Nam sicut √°nima ration√°lis et caro unus est homo:
ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro sal√ļte nostra: descendit ad inferos:
tertia die resurréxit a mórtuis.
Ascendit at cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipoténtis:
inde vent√ļrus est judic√°re vivos et m√≥rtuos.
Ad cujus adv√©ntum omnes h√≥mines res√ļrgere habent cum corp√≥ribus suis:
et reddit√ļri sunt de factis pr√≥priis rati√≥nem.
Et qui bona egérunt, ibunt in vitam aetérnam:
qui vero mala, in ignem ætérnum.
Hæc est fides cathólica,
quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit,
salvus esse non póterit.

Glória Patri.

Ps. 90 Qui degis in praesídio Altíssimi, ut supra (Psalterium).

Psalmus 67

Exs√ļrgit Deus, dissip√°ntur inim√≠ci ejus,
et f√ļgiunt qui od√©runt eum, a f√°cie ejus.

Sicut dispérgitur fumus, dispérguntur, sicut díffluit cera ante ignem,
sic péreunt peccatóres ante Deum.

Justi autem l√¶t√°ntur, exs√ļltant in consp√©ctu Dei,
et delectántur in lætítia.

Cantáte Deo, psállite nómini ejus;
stérnite viam ei qui véhitur per desértum,

Cui nomen est Dóminus,
et exsult√°te coram eo.

Pater orphanórum et tutor viduárum
Deus est in habit√°culo sancto suo.

Deus domum parat derel√≠ctis, ed√ļcit captivos ad prosperit√°tem:
rebélles tantum degunt in tórrida terra.

Deus, cum exíres ante pópulum tuum,
cum incéderes per desértum,

Terra mota est, cæli quoque stillárunt ante Deum,
tr√©muit Sinai ante Deum, Deum Isra√ęl.

Pl√ļviam copi√≥sam demis√≠sti, Deus, in heredit√°tem tuam,
et fatigátam tu refecísti.

Grex tuus habit√°vit in ea,
par√°sti eam in bonit√°te tua p√°uperi, Deus.

Dóminus profert verbum;
l√¶ta nunti√°ntium multit√ļdo est magna:

“Reges, exerc√≠tuum f√ļgiunt, f√ļgiunt;
et incolae domus dívidunt prædam.

Dum quiesceb√°tis inter caulas gregum, al√¶ col√ļmb√¶ nit√©bant arg√©nto,
et pennæ ejus flavóre auri.

Dum Omnípotens illic dispergébat reges,
nives cecid√©runt in Salmon!”

Montes excélsi sunt montes Basan,
clivósi montes sunt montes Basan:

Cur invidiósi aspícitis, montes clivósi, montem in quo habitáre plácuit Deo,
immo in quo habitábit Dóminus semper?

Currus Dei myríades sunt, mille et mille:
Dóminus de Sinai in sanctuárium venit.

Ascendísti in altum, duxísti captívus, accepísti in donum hómines,
vel eos qui nolunt habitáre apud Dóminum Deum.

Benedíctus Dóminus per síngulos dies:
portat ónera nostra Deus, salus nostra!

Deus noster est Deus qui salvat,
et Dóminus Deus dat evasiónem a morte.

Profécto, Deus confríngit cápita inimicórum suórum,
vérticem capillátum ejus qui ámbulat in delíctis suis.

Dixit D√≥minus: “Ex Basan red√ļcan,
red√ļcam e prof√ļndo maris,

Ut intíngas pedem tuum in sánguine,
ut linguis canum tu√≥rum sit p√≥rtio ex inim√≠cis”.

Vident ingressum tuum, Deus,
ingressum Dei mei, regis mei, in sanctum:

Præcédunt cantóres, postrémi sunt citharoédi,
in m√©dio pu√©ll√¶ t√Ĺmpana sonant.

“In co√©tibus fest√≠vis bened√≠cite Deo.
D√≥mino vos, ex Isra√ęl nati”.

Ibi est Benjamin, mínimus natu, præcédens eos, príncipes Juda cum turmis suis,
príncipes Zabulon, príncipes Néphtali.

Exsere, Deus, poténtiam tuam,
poténtiam, Deus, qui operáris pro nobis.

Propter templum tuum, quod est in Jer√ļsalem,
tibi √≥fferant reges m√ļnera!

Increpa feram ar√ļndinis,
turmam taurórum cum vítulis populórum,

Prostérnat se cum láminis argénti:
dissipa gentes quæ bellis lætántur.

V√©niant magn√°tes ex √Üg√Ĺpto,
Æthiópia exténdat manus suas ad Deum.

Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino,
qui véhitur per cælus, cælos antíquos!

Ecce, edit vocem suam, vocem poténtem:
“Agn√≥scite pot√©ntiam Dei!”

Super Isra√ęl maj√©stas ejus,
et pot√©ntia ejus in n√ļbibus.

Tim√©ndus est Deus e sancto suo, Deus Isra√ęl; ipse pot√©ntiam dat et robur p√≥pulo suo:
benedictus Deus:

Glória Patri.

Ps. 69 Páceat tibi, Deus, ut erípias me , ut supra; Ps. 53 Deus, in nómine tuo, ut supra; Ps. 117 Grátias ágite Dómino, ut supra (Psalterium).

Psalmus 34

Certa, Dómine, contra certántes mecum,
imp√ļgna impugn√°ntes me.

Apprehénde clípeum et scutum,
et exs√ļrge in auxilium meum.

Vibra lánceam et cóibe persequéntes me,
dic √°nim√¶ me√¶: “Salus tua ego sum”.

Confundántur et erubéscant qui quarunt vitam meam,
cedant retrórsum et afficiántur pudóre qui cógitant mihi mala.

Sint velut p√°lea ante ventum,
cum ángelus Dómini pellet eos.

Sit via ill√≥rum tenebr√≥sa et l√ļbrica,
cum ángelus Dómini insectábitur eos.

Nam sine causa tetendérunt mihi rete suum,
sine causa fodérunt fóveam vitæ meæ.

Véniat illis intéritus improviso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos;
in fóveam, quam fodérunt, ipsi cadant.

Anima autem mea exultábit in Dómino,
lætábitur de auxílio ejus.

Omnes vires me√¶ dicent: “D√≥mine, quis s√≠milis tibi,
Qui éripis míserum a præpoténte,

m√≠serum et p√°uperem a pr√¶dat√≥re”.
Surrex√ļnt testes viol√©nti:
quorum non eram cónscius, a me quærébant.

Retribuébant mihi mala pro bonis:
desolatiónem ánimæ meæ.

Ego autem, cum illi √¶grot√°rent, indu√©bar cil√≠cio, afflig√©bam jej√ļnio √°niman meam
et preces intra me fundébam.

Velut pro amíco, fratre meo, incedébam tristis,
velut qui luget matrem, maestus incurv√°bar.

Sed cum vacillárem ego, lætáti sunt et convenérunt,
convenérunt contra me percutiéntes inopinántem.

Dilaniábant me neque cessabánt, tentábant me, irridébant mihi
frendéntes contra me déntibus suis.

Dómine, quámdiu aspícies?
√Čripe √°nimam meam a rugi√©ntibus, a le√≥nibus vitam meam.

Gr√°tias agam tibi in c√ģtu magno,
in pópulo multo te laudábo.

Ne g√°udeant de me inim√≠ci mei inj√ļsti:
ne óculis ánnuant qui me odérunt sine causa.

Neque enim quae pacis sunt loqu√ļntur,
et contra quiétu terrae fraudes meditántur.

Et dil√°tant contra me os suum,
dicunt:Vah! Vah! √ďculis nostris v√≠dimus!”

Vidísti, Dómine! Noli silére,
Dómine, noli esse procul a me!

Exspergícere et evígila ad defensiónem meam,
Deus meus et Dóminus meus, pro causa mea!

J√ļdica me sec√ļndum just√≠tiam tuam, D√≥mine;
Deus meus, ne læténtur de me!

Ne c√≥gitent in corde suo: “Vah! Quod desider√°vimus!”
ne dicant: “Devor√°vimus eum”.

Confundántur et erubéscant omnes símul,
qui lætántur de malis meis;

Induántur confusióne et ignomínia,
qui se extóllunt contra me.

Exs√ļltent et l√¶t√©ntur qui favent caus√¶ me√¶,
et dicam semper:

“Magnific√©tur D√≥minus,
qui favet sal√ļti servi sui”.

Et lingua mea enuntiábit justítiam tuam,
perpétuo laudem tuam.

Glória Patri.

Psalmus 30

Ad te, D√≥mine, conf√ļgio: ne conf√ļndar in √¶t√©rnum;
in justítia tua libera me!

Inclína ad me aurem tuam,
festína, ut erípas me.

Esto mihi petra ref√ļgii,
arx muníta ut salves me.

Nam tu es petra mea e arx mea,
et propter nomen tuum ded√ļces me et d√≠riges me.

Ed√ļces me e reti quod abscond√©runt mihi,
quia tu es ref√ļgium meum.

In manus tuas coméndo spíritum meum:
liberábis me, Dómine, Deus fidélis.

Odísti eos qui colunt idóla vana;
ego autem in Dómino confido.

Exsultábo et aletábor de miseratióne tua, quóniam respexísti misériam meam,
adjuv√≠sti in ang√ļstiis √°nimam meam,

Nec tradidísti me in manum inimíci,
sed statuísti in loco spatióso pedes meos.

Miser√©re mei, D√≥mine, quia in ang√ļstiis sum;
mæróre tabéscit óculus meus, ánima mea et corpus meum.

Etenim aer√ļmn√Ę cons√ļmitur vita mea,
et anni mei gémitu.

Defécit in afflictióne robur meum,
et ossa mea tabuérunt.

Omnibus inimícis meis factus sum oppróbrium, vicinis meis ludibrium, et terror notis meis;
qui foris vident me, auf√ļgiunt a me.

Oblivióne éxcidi ex corde, quasi mórtuus,
factus tamquam vas confr√°ctum.

Etenim aud√≠vi s√≠bilum mult√≥rum – terror est √ļndique!
conveniéntes simul contra me, vitam meam auférre meditáti sunt.

Ego autem in te confido, Dómine;
dico: Deus meus es tu.

In mano tua sortes meæ:
éripe me de manu inimicórum meórum et a persequéntibus me.

Serénum præbe vultum tuum servo tuo,
salva me in misericórdia tua.

D√≥mine, ne conf√ļndar, quia invoc√°vi te;
confundántur ímpii, conticéscant, acti ad ínferos.

Muta fiant l√°bia mend√°cia,
Qu√¶ loqu√ļntur contra justum insol√©nter in sup√©rbia et cont√©mptu.

Quam magna est bónitas tua, Dómine,
quam reservásti timéntibus te,

Quam præstas confugiéntibus ad te,
in conspéctu hóminum.

Prótegis eos protectiónes vultus tui
a conspiratióne virórum,

Occ√ļltas eos in tent√≥rio
a j√ļrgio lingu√°rum.

Benedíctus Dóminus, quia mirábilem præbuit mihi
misericórdiam suam in urbe muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea:
“Absc√≠ssus sum a consp√©ctu tuo”.

Tu vero audísti vocem obsecratiónis meæ,
cum clam√°rem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus!
fidéles consérvat Dóminus.

Sed retríbuit abundánter
agéntibus supérbe.

Confortámini et roborétur cor vestrum
omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri.

Psalmus 21

Deus meus, deus meus, quæ me dereliquísti?
Longe abes a précibus, a verbis clamóris mei.

Deus meus, clamo per diem, et non ex√°udis,
et nocte, et non atténdis ad me.

Tu autem in sanctu√°rio h√°bitas,
laus Isra√ęl.

In te speravérunt patres nostris,
speravérunt et liberásti eos;

Ad te clamavérunt et salvi facti sunt,
in te sperav√©runt et non sunt conf√ļsi.

Ego autem sum vermis et non homo,
oppróbrium hóminum et despéctio plebis.

Omnes vidéntes me derídent me,
didc√ļnt l√°bia, √°gitant caput:

“Conf√≠dit in D√≥mino: l√≠beret eum,
er√≠piat eum, si d√≠ligit eum”.

Tu √ļtique dux√≠sti me inde ab √ļtero;
sec√ļrum me fec√≠sti ad √ļbera matris me√¶.

Tibi tr√°ditus sum inde ab orti,
ab √ļtero matris me√¶ Deus meus es tu.

Ne longe stéteris a me, quónian tríbulor;
prope esto: quia non est adj√ļtor.

Circ√ļmstant me juv√©nci multi,
tauri Basan cingunt me.

Apériunt contra me os suum,
sicut leo rapax et r√ļgiens.

Sicut aqua eff√ļsus sum,
et disj√ļncta sunt √≥mnia ossa mea;

Factum est cor meum tamquam cera
liquéscit in viscéribus meis.

Aruit tamquam testa guttur meum et lingua mea adhæret fáucibus meis,
et in p√ļlverem mortis dedux√≠sti me.

Etenim circ√ļmstant me canes multi,
catérva male agéntium cingit me.

Fodérunt manus meas et pedes meos,
dinumeráre possunt ómnia ossa mea.

Ipsi vero aspíciunt et vidéntes me lætántur; dívidunt sibi induménta mea,
et de vesta mea mittunt sortem.

Tu autem, Dómine, ne longe stéteris:
auxílium meum, ad juvándum me festina.

Eripe a gl√°dio √°nimam meam,
et de manu canis vitam meam;

Salva me ore leónis
et me míserum a córnibus bubalórum.

Enarr√°bo nomen tuum fr√°tribus meis,
in m√©dio c√ģtu laud√°bo te.

“Qui tim√©tis D√≥minum, laud√°te eum; univ√©rsum semen Jacob, celebr√°te eum:
tim√©te eum, omne semen Isra√ęl.

Neque enim sprevit nec nec fastidívit misériam míseri; neque abscóndit fáciem suam ab eo
et, dum clam√°vit ad eum, aud√≠vit eum”.

A te venit laud√°tio mea in c√ģtu magno,
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

Edent p√°uperes et saturab√ļntur; laud√°bunt D√≥minum, qui qu√¶runt eum:
“vivant corda vesta in s√¶cula”.

Recordab√ļntur et convert√©ntur et ad D√≥minum
univérsi fines terræ;

Et proc√ļmbent in consp√©ctu ejus
univérsæ famíliæ géntium,

Quóniam Dómini est regnum,
et ipse dominátur in géntibus.

Eum solum adorábunt omnes qui dórmiunt in terra,
coram eo curvab√ļntur omnes, qui desc√©ndunt in p√ļlverem.

Et √°nima mea ipse vivet
semen meum sérviet ei,

Narr√°bit de D√≥mino generati√≥ni vent√ļr√¶,
et annunti√°bunt just√≠tiam ejus p√≥pulo, qui nasc√©tur: “H√¶c fecit D√≥minus”.

Glória Patri.

Psalmus 3

Dómini, quam multi sunt qui tríbulant me,
multi ins√ļrgunt adv√©rsum me!

Multi sunt qui de me dicunt:
“Non est salus ei in Deo”.

Tu autem, Dómine, clípeus meus es,
glória mea, qui érigis caput meum.

Voce mea ad Dóminum clamávi,
et exaudívit me de monte sancto suo.

Ego dec√ļbui et obdorm√≠vi:
exsurréxi, quia dóminus susténtat me.

Non timébo mília pópuli,
Qu√¶ in circ√ļitu contra me cons√≠stunt.

Exs√ļrge, D√≥mine!
Salvum me fac, Deus meus!

Nam maxíllam percussísti ómnium adversántium mihi,
dentes peccatórum confregísti.

Penes Dóminum est salus:
Super pópulum tuum sit benedíctio tua!

Glória Patri.

Psalmus 10

Ad D√≥minum conf√ļgio; qu√≥modo d√≠citis √°nim√¶ me√¶:
“Tr√°nsvola in montem sicut avis!

Ecce enim peccatóres tendunt arcum, ponunt sagíttam suam super nervum,
ut sag√≠ttent in obsc√ļro rectos corde.

Quando fundam√©nta evert√ļntur,
justus quid f√°cere valet?”

Dóminus in templo sancto suo;
Dóminus in cælo sedes ejus.

Oculi ejus respíciunt,
pálpebræ ejus scrutántur fílios hóminum.

Dóminus scrutátur justum et ímpium;
qui díligit iniquitátem, hunc odit ánima ejus.

Pluet super peccatóres carbónes ignítos et sulphur;
ventus æstuans pars cálicis eórum.

Nam justus est Dóminus, justítia díligit;
recti vidébunt fáciem ejus.

Glória Patri.

Psalmus 12

Quo√ļsque, d√≥mine, oblivisc√©ris mei omn√≠no?
quo√ļsque absc√≥ndes f√°ciem tuam a me?

Quo√ļsque volvam dol√≥res in √°nima mea,
mærórem in corde meo cotídie?

Quo√ļsque se ext√≥llet inim√≠cus meus super me?
réspice, exáudi me, Dómine, Deus meus!

Ill√ļstra √≥culos meos, ne obd√≥rniam in morte,
ne dicat inim√≠cus meus: “dev√≠ci eum”;

Ne exs√ļltent advers√°rii mei, quod corr√ļerim:
cum confísus sim in misericórdia tua.

Exs√ļltet cor meum de aux√≠lio tuo;
cantem Dómino, qui bona tríbuit mihi.

Glória Patri.

ORATIO POST LIBERATIONEM

OR√ĀMUS te, Deus omn√≠potens, ut sp√≠ritus iniquit√°tis √°mplius non h√°beat potest√°tem in hoc f√°mulo tuo N. (hac f√°mula tua N.), sed ut f√ļgiat, et non revert√°tur: ingrediatur in eum (eam), D√≥mine, te jub√©nte, b√≥nitas et pax D√≥mini nostri Jesu Christi, per quem red√©mpti sumus, et ab omni malo non time√°mus, quia D√≥minus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unit√°te Sp√≠ritus Sancti Deus, per √≥mnia s√¶cula s√¶culorum.

Amen.

exorcismUS IN SatanAM
ET angelOS APOSTATICOS

Sequens exorcismus recitari potest ab Episcopis, nec non a Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctoritatem habeant.

In nómine Patris, et Fílii, et Spiritus Sancti.

Amen.

Ad S. Micha√ęlem Archangelum

Precatio

PRINCEPS glorios√≠ssime, c√¶l√©stes mil√≠ti√¶, sancte Micha√ęl Arch√°ngele, def√©nde nos in pr√¶lio adversus pr√≠ncipes et potest√°tes, adv√©rsus mundi rect√≥res tenebr√°rum harum, contra spiritu√°lia nequ√≠ti√¶, in cel√©stibus. Veni in auxilium h√≥minum; quos Deus ad im√°gines similit√ļdines su√¶ feceit, et a tyr√°nnide di√°boli emit pr√©tio magno. Te cust√≥dem et patr√≥num sancta veneratur Eccl√©sia; tibi tr√°didit D√≥minus √°nimas redempt√≥rum in sup√©rna felicit√°te loc√°ndas. Deprec√°re Deum pacis, ut c√≥nterat s√°tanam sub p√©dibus nostris, ne ultra v√°leat captivos ten√©re h√≥mines, et Eccl√©sia noc√©re. Offer nostras preces in consp√©ctu Alt√≠ssimi, ut cito ant√≠cipent nos miseric√≥rdi√¶ D√≥mini, et appreh√©ndas drac√≥nem, serp√©ntem ant√≠quum qui est di√°bolus et s√°tanas, et lig√°tum mittas in abyssum, ut nun sed√ļcat √°mplius gentes.

Exorcismus

IN N√ďMINE Jesu Christi Dei et D√≥mini nostri, interced√©nte immacul√°ta V√≠rgine Dei Genetrice Mar√≠a, be√°to Micha√©le Arch√°ngelo, be√°tis Ap√≥stolis Petro et Paulo et √≥mnibus Sanctis, et sacra minist√©rii nostri auctorit√°te confisi, ad infestati√≥nes diab√≥lic√¶ fraudis repell√©ndas sec√ļri aggr√©dimur.

Psalmus 67

EXS√öRGAT Deus, et dissip√©ntur inimici ejus, et f√ļgiant qui od√©runt eum, a f√°cie ejus.
Sicut déficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

Ecce Crucem D√≥mini, f√ļgite, partes adv√©rs√¶.
Vicit Leo de tribu Juda, radix David.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.
Quem√°dmodum sper√°vimus in te.

EXORCIZ√ĀMUS te, omnis imm√ļnde sp√≠ritus, omni sat√°nica pot√©stas, omnis inc√ļrsio infern√°lis advers√°rii, omnis l√©gio, omnis congreg√°tio et secta diab√≥lica, in n√≥mini et virt√ļte D√≥mini nostri Jesu + Christi, eradic√°re et effug√°re a Dei Eccl√©sia, ab anim√°bus ad im√°ginem Dei c√≥nditis ac preti√≥so div√≠ni Agni s√°nguini red√©mptis +. Non ultra √°udeas, serpens callid√≠ssime, dec√≠pere hum√°num genus, Dei Eccl√©siam p√©rsequi, ac Dei electos exc√ļtere et cribr√°re sicut tr√≠ticum +. Imperat tibi Deus alt√≠ssimus +, cui in magna tua sup√©rbia te s√≠mililem hab√©ri adhuc pr√¶s√ļmis; qui omnis h√≥mines vult salvos f√≠eri, et ad agniti√≥nem verit√°tis ven√≠re. Imperat tibi Deus Pater +; √≠mperat tibi Deus F√≠lius +; √≠mperat tibi Deus Sp√≠ritus Sanctus +. Imperat tibi Christus, √¶t√©rnum Dei Verbum caro factum +, qui pro sal√ļte g√©neris nostri tua inv√≠dia p√©rditi, humili√°vit semet√≠psum factus ob√©diens usque ad mortem; qui Eccl√©siam suam √¶dific√°vit supra firmam petram et portas √≠nferi adv√©rsus eam numquam esse pr√¶valitr√ļras edixit, cum ea ipse permans√ļrus √≥mnibus di√©bus usque ad consumati√≥nem s√¶culi. Imperat tibi sacram√©ntum Crucis +, omni√ļnque christi√°n√¶ f√≠dei Mysteri√≥rum virtus +. Imperat tibi exc√©lsa Dei G√©netrix Virgo Maria +, qu√¶ superb√≠ssimum caput tuum a primo inst√°nti immacul√°t√¶ su√¶ Concepti√≥nis in sua humilit√°te contrivit. Imperat tibi fides sact√≥rum Apostol√≥rum Petri et Pauli ceteror√ļnque Apostol√≥rum +. Imperat tibi M√°rtyrum sanguis, ac pia Sanct√≥rum et Sanct√°rum √≥mnium interc√©ssio +.

Ergo, draco maledicte et omnis l√©gio diab√≥lica adjur√°mus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui sic dil√©xit mundum, ut Filium suum unig√©nitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non p√©reat, sed h√°beat vitam √¶t√©rn√¶: cessa dec√≠pere hum√°nas creat√ļras, eisque √¶tern√¶ perditi√≥nis ven√©num propin√°re: d√©sine Ecclesi√¶ noc√©re et ejus libert√°ti l√°queos inj√≠cere. Vade, s√°tana, inv√©ntor et magister omnis fallaci√¶, hostis hum√°n√¶ sal√ļtis. Da locum Christo, in quo nihil inven√≠sti de op√©ribus tuis; da locum Ecclesi√¶ uni, sanct√¶, cath√≥lic√¶, et Apost√≥licae, quam Christus ipse acquis√≠vit s√°nguine suo. Humili√°re sub potenti manu Dei; contrem√≠sce et √©ffuge, invocato a nobis sancto et terr√≠bili N√≥mini Jesu, quem √≠nferi tremunt, cui Virt√ļtis c√¶l√≥rum et Potest√°tes et Dominati√≥nes subj√©ct√¶ sunt; quem Ch√©rubim et S√©raphim indef√©ssis v√≥cibus laudant, dic√©ntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus D√≥minus Deus S√°baoth.

I. D√≥mine, exa√ļdi orati√≥nem meam.
A. Et clamor meus ad te véniat.
B. Dóminus vobíscum.
C. Et cum spíritu tuo.

Orémus Oratio

Deus cæli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Virginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia not est Deus præter te, nec esse potest nisi tu, créator ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestati glóriæ tuæ suplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Ab insídiis diáboli, libera nos, Dómine.

Ut Eccl√©siam tuam sec√ļra tibi f√°cias libert√°te servire, te rog√°mus, audi nos.

Ut inimícus sanctæ Ecclésiae humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.

Et aspergatur locus aqua benedicta. +

GO TO MEMBERS AREA